monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > CAPUT XXXVI. > sectio 153 > LIBER QUINTUS. > 21 > sectio 112 > sectio 18 > sectio 29 > 36 > sectio 14 > 6 > sectio 12 > sectio 159 > 89 > 8 > cpl894.198 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hugutio Pisanus, Derivationes, p5, p77, 5
Item a doceo hic et hec docibilis et hoc -le et per sincopam hic et hec docilis et hoc -le; differunt tamen: nam docilis est discipulus qui facile docetur, non enim dicitur docilis quia sit doctus, sed quia doceri potest, est enim ingeniosus et ad discendum paratus; docibilis vero est liber qui facile discitur vel disci potest; ponitur tamen unum quandoque pro altero, ut ibi (Vulg. Ioh. 6, 45) ‘et erunt omnes docibiles dei’: ponitur ibi docibiles pro dociles.